#Act. VII#Exod. II#Exod. III#Deut. XVIII#Exod. XXXII
Postea redit Stephanus ad ordinem historiae, quia quodam modo digressus fuerat, et continuatur ei, quod dictum est: Post haec exibunt, et deservient mihi in isto loco. Cum autem appropinquaret tempus repromissionis, crevit populus, et multiplicatus est in Aegypto, quoadusque surrexit alius rex in Aegypto, ignorans beneficia Joseph, id est immemor beneficiorum Joseph. Hic afflixit patres nostros praecipiens necari parvulos nostros. Et eo tempore, quo dedit edictum occidendi parvulos, natus est Moyses, et fuit gratus Deo. Ecce quomodo descendit ad commendationem Moysi, quia arguebatur blasphemasse in eum. Qui cum nutritus esset tribus mensibus in domo patris sui, projectus est in flumen, et sustulit eum filia Pharaonis, quae venerat ad flumen, ut lavaretur, et enutrivit eum sibi in filium. Et eruditus est Moyses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis, et operibus suis, id est eloquens et fortis. Cum autem esset quadraginta annorum, visitavit fratres suos filios Israel in terra Jessen, ubi occidit Aegyptium rixantem cum Hebraeo, putans fratres intelligere, sicut ipse intelligebat in spiritu, quod per manum illius Dominus filios Israel de manu Aegyptiorum esse liberaturus. At illi non intellexerunt. Et cum sequenti die vellet reconciliare duos Hebraeos rixantes, qui injuriam faciebat alteri, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? Nunquid me vis interficere sicut heri interfecisti Aegyptium? Quo audito timens sibi Moyses fugit in terram Madian, ubi de Sephora, filia sacerdotis Madian quam duxit, duos genuit filios. Expletis autem annis quadragintis apparuit illi Deus in deserto montis Sinai, cum minaret gregem ad interiora deserti in rubo, et facta est vox Domini ad eum, dicens: Ego sum Deus patrum vestrorum, et tremefactus est Moyses. Dixit autem illi Deus: Solve calceamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas, terra sancta est. Vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, mittam te in Aegyptum. Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: Quis te constituit principem super nos? misit Deus principem, et redemptorem eorum de servitute Aegypti, cum manu, id est opere, vel auxilio angeli, qui apparuit ei in rubo. Hic eduxit eos faciens signa et prodigia in terra Aegypti, et in mari Rubro et in deserto annis quadraginta. Idem Moyses dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, ipsum tanquam me audietis. Hic est qui fuit in Ecclesia, id est in congregatione populi Israel in solitudine Sinai cum angelo, qui loquebatur ei in monte cum patribus nostris, quia accepit verba vitae dare nobis, cui noluerent obedire patres nostri, sed repulerunt eum, et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum ad Aaron dicentes: Fac nobis deos qui praecedant nos. Et fecerunt vitulum, et hostias ei obtulerunt.